- SURRENTUM
- SURRENTUMCampaniae oppid. perantiquum; quod etiam nunc vulgo incolis dicitur Sorrento. Memoratur Ennio, Diodoro, Straboni, Melae, Silio, Plinio, Statio, Tacito, Suetonio, Frontino, Ptolemaeo, Dioni, Tabulae Itinerariae. Plin. l. 3. c. 5. Herculanium, Pompeii: haud procul spectante monte Vesuviô, adluente vero Sarnôamne: ager Nucerinus; et 9. mill. pass. a mari ipsa Nuceria: Surrentum, cum promuntorio Minervae, Sirenum quondam sede. Mela l. 2. c. 4. adversô litoris ordine: Minervae promuntorium, sinus Puteolanus, Surrentum, Herculeanum. Ptol. Νεάπολις. Πικεντίνων ὁμοίως παρἀ τὸ Τυῤῥηνικὸν πέλαγος, Σάρνου ποταμοῦ ενβολαὶ, Σούρεντον. Hoc quidem falso, atque imperite sic tradidit Ptolemaeus; nisi auctoritas eius plus valeat, quam reliquorum scriptorum omnium, qui Picentini agri initium statuunt post Minervae promuntorium. Strabo l. 5. Συνεχὴς δέ ἐςτι τῇ Πομπαίᾳ το Σύρεντον τȏυ Καμπανῶν ὅθεν πρόκειται τὸ Α᾿θηναῖον ἀκρωτήριον. Ubi malim Σύῤῥεντον, ut est apud eundfem Strab. l. 1. Diodor. Sic. l. 5. ac Dionem, fine l. 52. Unde Latini suum Surrentum formaverunt. Quin a Sirenum nomine (vide Sivenes) oppidi vocabulum deductum esse, maxime credibile est; quando illae circa haec loca sedem habuisse feruntur. Quod ipsum aperte adfirmat Statius Sylv. l. 2. carm. 2. v. 1. s. quo Pollii celebrat Surrentinum his versibus:Est inter notos Sirenum nomine muros,Saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae,Celsa Dicarchaei speculatrix villa profundi:Quâ Bromio dilectus ager; collesque per altosUritur, et praelis non invidet uva Falernis.Ceterum Surrentini colles, qui oppido imminent, circumiacentque, vini praestantiâ maxime celebrantur. Ovid. Met. l. 15. v. 709.Inde legit Capreas, promunteriumque Minervae,Et Surientinô generosos palmite colles.Statius, l. 3. Sylv. 5. v. 102.Caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo.Martial. l. 13. epigr. 110.Surrentina bibis? nec Myrrhina picta, nec aurumSume; dabunt calices haec tibi vina suos.Columella, R. R. l. 3. c. 2. de vite Aminea loquens; Campaniae celeberrimos Vesuvii colles, Surrentinosque vestit. Strabo, l. 5. ubi nobilissima Campaniae vina enumerat: Η᾿ δὲ καὶ ὁ Σουρεντῖνος ενάμιλλος καθίςταται τούτοις νεωςτὶ πειραθεὶς, ὅτι παλαίωσιν δέχεται. Plin. l. 14. c. 6. Adtertiam palmam varie venêre Albana vina, Urbi vicina, praedulcia, ac rara in austero. Item Surrentina; in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem, salubritantemque. Tiberius Caesar dicebat, consensisse medicos, ut nobilitatem Surrentino darent: alioquin esse generosum acetum: Caius Caesar, qui successit illi, nobilem vappam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.